lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 276


Europam, Asiam et Americam septentrionalem, et insuper tres quartas partes Africae supra libellam Oceani ascendere; contra vero hemisphaerium australe solam Americam australem", nec dum integram, item quartam tantum Africae partem et insulas oceani Indici comprehendit (incognitas terras tarn amplas esse non posse, ut hunc resarciant defectum, ex longinquis naviga-tionibus ad austrum constat) tum non sine ratione inferre pos-sumus, centrum gravitatis Telluris non coincidere cum centro gravium, ad quod tendunt corpora cadentia, atque borealem hemisphaerium praeponderare australi; et hinc fieri posse, ut vi superpondii mota terra inter eclipticam et aequatorem efficiat angulum.

 

 

§ 76

* В подлиннике ошибочно borealem ъ В подлиннике ошибочно t 0 В подлиннике ошибочно s


His ita concessis videamus distantiam 5 a centro r esse minorem quam tr. Unde in t omnia corpora esse debent leviora, graviora autem in s; hinc autem sequitur corpus liquidum, ut est aqua, secundum leges hydrostaticas debere descendere in s\ in mm elevari, in te autem adhuc altius surgere; inde commu­nis fluctus quidam circumire terrarum orbem per Oceanum, sin­gulis diebus, qui partem anticam Telluris Semper occuparet, si non obstacula continentis, non türbationes a Lunae vi pro-fectae, aliter fluxum aquarum determinarent atque dirigerent. Quantum autem haec cum motu oceani ab ortu ad occasum, cumque aestu illius consentiant, eo tempore dijudicari poterit, quando institutae sequenti modo observationes diversis in locis collectae et collatae, meditato opere in sistema redigentur.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика