lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 282


deretur, ad elevationem mercurii in utroque barometro compa-randam, aquae eidem erant immersa. Ex isto apparatu cogno-scere cupiebam, utrum in propria gravitate mercurii vicissitu-dines observari possent. Multae difficultates, ab inconstantia tempestatis et ab ineunte vere praesertim exortae, prohibuerunt certum quid judicare de observatis mutationibus ejusmodi baro-metri. Sequento hyeme spero, iteratis experimentis et observa-tionibus volento deo, veritatem erutam iri posse, erudito orbi proponendam.

 

§ 80

Caeterum cum haec experimenta et observationes requirunt sedulam repetitionem et verificationem; idcirco suadeo omnibus industriis arcanorum naturae indagatoribus, ut in antiquis lapideis aedificiis, in quibus nulla declinatio a perpendiculo timeri possit, quae observationes turbaret, suspendant similes machinas, quae quo Iongiores et graviores, eo meliores esse debent. Profunda cella sub observatorio astronomico Parisino ab omni suspicione nutationis libera, praesertim autem putei metallifodinarum in Saxonia et Hercinia, hunc in usum optime adhiberi possent: si eruditi ibi incolae exiguam impensam insumere et operam navare vellent. Praetereo quid in Indiarum regionibus ad hanc theoriam, quae ad navigationis certitudinem quam plurimum conferre potest, condendam et excolendam prodessent peregrinantes eruditi, eorumque fautores.

 

 

 

Caput IV

DE PRAESAGIO TEMPESTATUM, PRAESERTIM VENTORUM

§ 81

Prognostica mutationum atmosphaerae quam utilia atque necessaria sint, probe novit agricola, qui tempore satus et messis sudam tempestatem, interea temperatam calore pluviam

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика