cum in regionibus
aequatori adjacentibus violentiores quam in zonis temperatis fiant ventorum
collisiones, non habita ratione perpetuo ventorum flatu ab Oriente.
§ 84
Itaque principem
causam
insignium variationum barometri his in regionibus agnosco fluctus in
atmosphaera, majores quam sub zona torrida. Quippe regionum atmosphaerae
superiorum aer Solis et Lunae cursui
obsecundare facilius hic potest; e. g. in latitudine 60 graduum, quam sub
ipso
aequatore; cum istius gradus longitudinis sit duplae. Hinc aerem ad 60 gradus
promptes in fluctum posse
accumulari, altius surgere, et locum illum atmosphaerae gravius
onerari; quoque
angustius ad polum circuli aequatori paralleli contrahuntur, eo altiores
surgere fluctus, majores in barometro produci mutationes.
§ 85
Interea istiusmodi
fluctuum
reguiaris series fieri nequit, propter Solis variabilem calorem, et ejus quem
intestina Telluris per aperta maria aeri communicant. Omnia haec nulla ratione
magis quam ex vera theoria, fidis iisque frequentibus observatio-nibus
mutationum aeris undique, ut et ex
navigantium diariis depromtis, in ordinem redigi et stabiliri
debent. Praecipue
vero si in variis orbis terrarum partibus, diversis in regionibus
instaurarentur observatoria meteorologica autographa, quorum dispositio et
institutio, cum plerisque novis instrumentis, jam diu а me
excogitata, singularem
requirit descriptionem.
§ 85a
Pro coronide
propositarum meditationum de praesagio tempestatum, voto navigantium pro
virili satisfacturus, offero
л В подлиннике § 85
повторяется.