lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 290


longius а bulbo recedat, quam spiritus in altero; atmosphaeram reddi leviorem, et barometri mercurium descendere.

CONCLUSIO

Quicunque perpendit tot discrimina, quibus non solum naves, immenso labore et sumptu exstructae, atque pretiosis mercibus onustae; sed etiam vitae hominum exponantur, non mirum esse censebit eruditorum plerosque in exquirendis infinitis et variis mediis ad illa removenda idoneis sedulo versari. Ad salvanda tot et tanta bona, omnibus annitendum est viribus, et tarn vastus atque horrendus Gygas, quantum novimus Oeeanum, omni certaminum vi, omni stratagematum artificio adoriendus est. Item excussis diversi generis causis, quibus navigantes a proposito itinere deflecti solent, nemo superfluum esse censebit varium instrumentorum apparatum. Quippe alio modo mutatur directio virtutis magneticae, non cursibus marium, non flatibus ventorum pedissequa. Alio cursu movetur Oceanus, spreto acus magneticae situ. Alio impetu feruntur fluctus, non acus magneticae directioni, non meatibus maris, sed ventorum imperio obtemperantes. Res natura diversae diversa requirunt machinamenta. Ipse quo-que rerum Conditor fabrefecit ad visionem oculos, refractioni radiorum luminis convenientes; ad auditum aures, proprietatibus tremuli aeris congruas; construxit et ad alios sensus excitandos diversa, sed idonea Organa. Ergo contra tot varias actiones, imo invasiones turbulenti maris, omnes vires judicii, divitiarum et potentiae sunt intendendae. О utinam omnes labores, curae, sumptus, et hominum infinita multitudo, quae belli violentia consumuntur, eradicantur, in usum pacatae et eruditae naviga-tionis adhibita essent! Jam non solum incognitae adhuc habitati orbis regiones, non solum sub inaccessis adhuc polis glacie

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика