III. Observetur Sol, donec tangat
limbo anteriore
filum suspensum; deinde postquam a posteriore limbo ex contactu rece-
dat; differentia
bipartita ostendet tempus meridiei. Demonstratio ex ipsa operatione manifesta
est.
Praestantia et
praerogativae methodi, quae pro invenienda et describenda meridionali Hnea hic
proponitur, bae sunt.
1) Refractio ingreditur in
observationes altitudinum
corres-pondentium. Quae cum varia sit pro varietate tempestatum praesertim
vero pro altitudinibus diversis mercurii in barometro; hinc incerta redditur
et lubrica illa methodus usitata. Contra