lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 463


reprimi sine damno possunt majore copia radii, circa periphe-riam speculi incidentes, quo clariori et distinctiori visioni optime consultum est.

 

Radiis a speculo objectivo ad lentem ocularem immediate pertingentibus nullam reflexionem alteram passis; hinc multo minus confusis et ad theoriam opticam propius accedentibus possunt adhiberi lentes oculares multo brevioris foci, quam vulgo solent; atque adeo objecta per ejusmodi tubos spectanda multo magis augeri, distincta visione illibata, etc.

 

Ciaritas objectorum in hoc nostro tubo cum propter admis-sos per medium ajus radios, tum ob conservatam eorum copiam, quia secundam reflexionem passi non sunt, non exiguum adaucta, facilius, quam fit alias, admittit plura vitra ocularia, quorum foci rite dispositi et se mutuo accurate excipientes stupendum quantum ad augenda objecta conferre debent; si vitra sollicite fuerint elaborata.

 

 

Incommoda, quae hoc inventum secum afferre videtur, sunt 1) speculi objectivi inclinatio, quae objecti figuram immutare debet. Haec tarnen tarn est exigua, ut in considerationem non sit vocanda. Quia inclinato tantum speculo, ut axis ejus a solito situ recidat* gradus qüatuor, quod per refractionem duplicatum efficit octo, quae inclinatio sufficit ad focum exerendum extra tubi ambitum. Haec inclinatio producit differentiam inter diame-

tros speculi, maximam et minimam ± partem eorum; adeoque

et imago in oculo erit tantundem angustior. Quae diversitas circuli et ellipticae figurae in ejusmodi observationibus pro nulla censeri solet; et si quis contemnere nolit, facili reductione veram figuram objecto observato dare potest.

 

% Повидимому, опечатка вместо recedat.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика