Nr. 90. Crystalli concretae
quadratae, impurae et fuscae topa-sinae.
91. Similes crystalli
quadratae pallidiores, cum minera Plumbi splendida.
92. Crystalli concretae
quadratae denso colore Topasii tinctae et Quarzo amethystino adnatae.
93.
Similes Crystalli minores, lapidi griseo adnatae.
94. Ejusmodi Crystalli
pallidiores Kneiso adnatae, cum Sintero lamelloso.
95. Crystalli concretae
quadratae, Topasii colore tinctae, cum aliis pellucidis, nitriformibus.
96. Quarzum cavernosum
Crystallis nitriformibus parvis topasinis tanquam aculeis armatum.
97. Stratum Quarzi albi et
amethystini cum Kneiso virenti, Sintero lamelloso et Crystallis viridibus
adnatis.
98. Crystalli nitriformes, longae
et perplexae, tinctura viridi diluta coloratae et Kneiso viridi adnatae.
99. Quarzum album cum
strato amethystino, cui adnatae sunt Crystalli concretae virides, Crystallis
vero adnati sunt Adamantes Bohemici pulvisculo pyritaceo aspersi.
100.
Quarzum cum Sintero lamelloso et Crystallis viridibus atque minera
Plumbi splendente.
101.
Crystalli concretae virides, cubicae, parvae, silici
adnatae.
102. Crystalli topasinae
quadratae impurae, cum tantillo
Pyritae et
minerae
Plumbi splendidae.
103. Crystalli ejusmodi, rubigine
adesae sine mineris.
Crystalli concretae, minus
coloratae
104. Crystalli concretae
cubicae, cavernoso Quarzo et scin-tillanti adnatae, cum minera Plumbi
splendida et Sintero.
105.
Crystalli ejusmodi cum Sintero lamelloso.
106.
Crystalli concretae lamellosae, cum Sintero et Pyrite.
107.
Crystalli nitriformes, concretae, jacentes.