lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 278


Rei veritatem, quae antiquitus, paulum quidem, senibus agri-colis jam suboluerat, artificialis electricitatis efficacia, solertium naturae scrutatorum manu excitata, per maturationem vegetatio-nis plantarum, ita explanatam atque demonstratam nobis dedit, ut nullus supersit dubitandi locus.

 

Cum itaque ex reseratis naturae arcanis tantum oboriatur lumen, magno solatio et gaudio nostro; praesertim ubi antea latente jucundi origine, sola adversi obversaretur imago: idcirco fructuosissimum fore existimo, ut novo argumento, quantum in rae situm est, novum addam veritati momentum.

 

 

Hunc autem in finem nullam rem magis accommodatam inveni, quam terrae motum; qui, quamvis lugubris et atrox est, quoque nuper eversas urbes, desolatas regiones, extinctos fere populos congemuimus; verum tarnen non ad commoda solum nostra, sed etiam ad luxum maxime conducit, producendo, praeter alia emolu-menta plurima, utilissima infinitos ad usus metalla. Id quod prae-senti oratione Vobis ob oculos ponere pro virili allaborabo. Qua in primis praemissa brevi terrae motuum delineatione et variorum in superficie telluris inde effectuum, illorum causam materiamque, item locos, ubi reperiuntur metalla, ultimo genesin eorum ostendam.

 

 

 

Quatuor autem modis terribile hoc et violentum in rerum natura phaenomenon se exserit. Primo, quando creberrimis suc-cussionibus orto tremore quatitur terra, cum aedium crepitu, parum damnoso. Secundo, cum intumescit assurgens, alternoque et perpendiculari motu residet; ubi aedificia semper eodem situ utcunque tuta sunt. Tertio, fluctuum instar mota superficies terrae adeo infesta est: diducta quippe nutantibus tectis et palantibus

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика