lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 286


citur) hariolari possumus de terrae motu, prorsus negligenda non sint (fieri enim posse videtur, ut turbata alicubi subito linea directionis gravium res ponderosae ad novum punctum tendendo Yibrentur validissime), nihilo minus tarnen ea sunt in omni disqui- sitione caeteris praeferenda, quae rem ipsam antecedunt, comi-tantur, sequuntur, Semper arctissime juncta. Quam ob rem veram et universalem causam terrae motuum, cum plerisque fere omnibus; antiquis et novis Philosophis agnosco ignem subterraneum.

Hic igitur naturae animus ante omnia se contemplandus; offert, qui ex imis terrae recessibus ubique fere effectus suos im superficiem telluris, imo in atmosphaeram usque exserit non raro. ipse ejusdem comes. Quippe tot spiraculis evolvitur, quot Yulcar-nü montes atque flammifera chasmata hiant. Non autem ardore; torridi climatis nimium incitatur; neque rigore gelidarum ad polos. vergentium regionum prorsus coercetur hic intestinus aestus; sed passim operatur, et foras hic inde viam sibi recludit. Testes sunt circa aequatorem et intra tropicos ignivomi montes, ut sunt Peruani, et qui Indiam orientalem atque promontorii Viridis insulas celebrant. In temperatis Aetna, Vesuvius et Lipara, nec non. Cyclades, quae quamvis non continuo aestu, saepe tarnen missis, flammis ex fundo quoque maris, clarissime indicant, Tyrrhaenum et Aegaeum таге igni subterraneo incumbere. Taceo Caspii maris. littora, occulto igne incolarum usibus inservientia, qui eüam. inter lares suos, remoto desuper strato humi, focos ad cibos coquen-dum paratos eosque continuo ardentes inveniunt. Denique ad polares circulos primo celebris est Hecla Istlandiae; deinde, quae. proxime elapsis seculis innotuit, insula Mayen dicta. Utroque loco inter aeternam glaciem ingentes flammae favillae^ igniti lapides. erumpere solent. Nec multum a frigidis recedunt Zonis Vulcanii montes Kamtschadici, et qui ab australi America interventu freti

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика