lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 288


Magellanici avulsi sunt, nomenque terrae imposuerunt igneae. Omnes quidem ignivomi naturae isti camini luculentissime subter-ranei ignis vim declarant; effectus tarnen ejus id maxime et fere universim adstruunt. Etenim non solum calidi et medicati fontes, puteique profundissimi, ad aquas hauriendas et metalla rimanda improbo hominum labore effossi; imo vero etiam maria vastissima, atque adeo immensus ipse Oceanus caloris interni indubius est index. Ubique enim non in locis duntaxat vadosis, verum in pro-fundissimis quoque gurgitibus ingens piscium multitudo deprehen-ditur vel ex circumstantiis cognoscitur. Quascunque enim aquas balenae aut pisces caetacei minores celebrant, eas adhuc minori­bus vesci piscibus, has autem plantis submarinis, aut limo vitam sustentare non est ambiguum. At plantarum vegetatio et limi mollities calorem fundi marini requirunt. Ad hunc autem per tot saecula conservandum subterraneus passim ignis est necessarius. Nam solis radii calorifico motu vix aliquid in profundo efficere posse verosimillimum est. Insuper Oceanus septentrionalis jugiter glacie tectus amphibüs diversi generis, quae piscibus vescuntur, abundat, 60CJUG fundum suum, remota solis actione, calidum satis esse a subterraneo igne ostendit.

Considerando tantam illius vastitatem, statim ad cognoscen-dam materiam, qua fovetur, convertitur animus, eamque ad ignem concipiendum promptissimam, concepti tenacissimam, eis praeser-tim in locis, ubi libero aeri accessus est difficilor, denique in toto globo terrae copiosissimam expostulat. Quid autem sulphure ad ignem excitandum est promtius, quid ad eundero alendum et conservandum magis pertinax; cum etiam ubi extinctum videatur, admisso aere libero et ipso liquescente rursus accendatur, tanto furiosius, quanto densiores in occluso vapores ejus fuerint col-lecti? Quae materia inflammabilis illo copiosior , . ex visceribus terrae prodit? Nam non solum montium Vulcaniorum caminis eructatur atque ad fontes calidos et sicca subterranei ignis spira-cula quotidie accumulatur; verum etiam nullum genus minerae

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика