lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 292


contrarium frigus atque gelu habeat locum. Equidem vastissimi Sibiriae tractus, qui glacialem praesertim Oceanum spectant; aeque ac Uli amplissimi campi, montis altissimi constituentes fastigium, quo Chinarum Imperium a Sibiria separatur, infra duos tresve pedes regelati, media aestate, in ipsa superficie humi, continuo intus rigent constricti gelu. Licet autem a majore vi hiberni frigoris, quod aestivi solis exsuperat actionem, id potissi-mum sit derivandum, quod haec loca ob viciniam gelidae regionis atmosphaerae, illa propter frigidum clima, coeli dementia frustren-tur; verum tarnen ex ratione plus simplici suspicor, latere qui-busdam in locis internam causam subterranei frigoris, quod ad aquam in glaciem convertendam in ipsa fere superficie telluris sufficiat. Quippe primo celebre illud antrum ad Vesuntionem (quod etiamnum plerisque inter monstra naturae numeratur, qui- busdam ad vagabundam illam calorificam materiam demonstran-dam arripitur) nobis hic indicat actionem cujusdam subterraneae causae, quae ingentem copiam glaciei ministrat aestivo praesertim tempore. Cum enim contra communem opinionem Coissignius observationibus thermometricis institutis certo affirmaverit, tempe-riem in illo specu esse constantem semper, nempe aliquod gradus infra congelationis terminum. Idcirco ratione duce assequimur, aestivo tempore aquam pluviam per fornicem specus stillare et in fundo illius in pyramides glaciales concrescere; contra vero hyberna tempestate per congelatam terram nullum aquae stillici-dium fieri, nullam glaciem nasci. Effectus isti cum nulli externi aeris actioni tribui queant: subterraneae cuidam virtuti frigorificae adscribendi sunt. Analogum quiddam huic phaenomeno accepi nuper а navigatore aliquo, qui multos per arinos littora Novae-Zemlae et insulas Spitzbergas frequentavit. Is inter alia memoratu digna mihi retulit, ibi ripas quorundam fluentorum hoc modo. ­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика