lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 296


vegetabilis atque animalis regni potissimum est progenies. Quod, ut hic breviter ostendam, primo omnem salem fossilem esse salem marinum, deinde salem marinum ex vegetabilium et animalium destructione nasci, debeo pro virili demonstrare.

Ad haec accedenti occurrit, in sale fossili animalia marina :reperiri, manifesto indicio, salem illum ante fuisse fluidum, nempe iin copiosa aqua solutum ita, ut illa ab animalibus coli potuisset. Porro sal fossilis constat plerumque ex crystallis diversae magni­tudinis, figurae cubicae, uti marinus solet per crystallisationem parari. Quibus, omni remoto dubio, adstruitur, salem fossilem ex aqua salsa, absumpto humore superfluo, esse concretum in ■crystallos, quae eo esse solent majores et solidiores, quo major . copia liquoris salsi et leniore calore fuerit evaporationi exposita. Ejusmodi chymica naturae operatio per terrae motus facile acci-dere potest. Etenim surgat ex fundo maris, ut saepe fit, insula, cum valle arenosa in medio concava, quam plenam aquae marinae . secum evehat, et alte supra libellam oceani constituat. Quo facto quis dubitabit, aqua dulcis partim per arenam transmissa, partim per auras dissipata, salem condensari, in solidam formam redigi, et tandem deflua a circumsitis montibus arena aut humo, vel ejecta ex ignivomis montibus glarea et cineribus operiri posse. Nec id cum veritate pugnat, in hiatus ruptae terrae, in fundo maris patentes, salsam infundi aquam, igne interno excoqui, denique motu elevari, et propiorem superficiei terrae fossilem salem reperiri. Cum itaque salsedinem maris ПОП 8. sale fossili, ut plerique crediderunt; sed potius vice versa hunc ab illa pro-ficisci magis probabile sit; alia quaerenda est equidem origo, cui шаге salem su um debet.

Labori, quem in ea quaerenda impenderunt complures, supersedere jubet in mixtionem salis communis chymica analysis. Constat enim illum non secus atque fossilem mixtum esse ex alcali et acido. Alcali salis communis nihil . aliud est quam sal ex cineribus elutus, et pauca terra

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика