lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 302


Quo ad succinum spectat, mirari satis non possum, viros eruditos, magni meriti et nominis, contendisse, illud mineralis regni esse, nulla ratione habita tot insectorum, quae sylvas incolere solent, foliorumque diversarum plantarum succino inclu-sarum, quae singula viva quasi voce opinioni eorum reclamant atque evidentissime ostendunt, piceae arborum substantiae, cum liquida esset, insecta et folia adhaesisse et successivo ejusdem tenacissimi liquoris fluxu obruta et clausa fuisse. Quo autem modo in gremium terrae pervenerint, quis non assequitur, qui motu terrae tantas mutationes, ut supra vidimus, non raro con-tingere novit? Insuper succinum in Borussia reperitur inter cae­tera sub Strato ligni putridi: nempe illo vetustate corroso, pinguis picea materia putredini cum inclusis animalculis restitit, et accer-sito minerali succo majorem soliditatem obtinuit.

 

 

 

Haec de praecipuis bituminosis sufficiant, et ultimo prodeant in scenäm animalia petrefacta, quae plerosque ita attonitos reddunt ut sibi persuadere non possint, vera animalia unquam illa fuisse, sed luxuriantis naturae lusu esse conformata. At qui naturam tarn ludicram non esse autumant, ut exclament,

 

 

 

. . . Crudelis tu quoque falsis Ludis imaginibus. . .

 

sed certissimo criterio animalis regni, empyreumatico oleo, per destillationem ex petrefactis elicito convicti, vera animalia haec e fundo maris praecipue terrae motu elevata, obruta, lapideo deinde succo penetrata induruisse fatentur.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика