lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 306


magis faciunt, quae ex lapide arenoso, calcario, item ardesia,
lythantrace et ligno petrefacto constant, et in äs mineras variorum
metallorum recondunt. Hujusmodi strata dantur quam plurima in
montibus metallicis. Celebre prae reliquis in Germania est, quod
in Hassia ad Frankenbergam cuprum et argentum exhibet. Hic
enim jucundissimo spectaculo vidi non solum ligna, sed etiam
mergites petrefactas, cupri vena divites et spicis quibusdam
defaecato argento obductis. Sunt autem alias pleraque ejusmodi
strata, quibus venae metallicae, montes interscindentes solidos,
abruptae in profundo desinant. Quamvis autem omnes a superficie
terrae variis ad inferos tendant directionibus; singulae tarnen
amplius patent deorsum, ad superiora angustiores, ita ut quam
plurimum ad superficiem claudantur, atque adeo humo superin-
cumbente lateant; et haec est constans eorum et praecipua forma.
Ejusmodi venae metalliferae montibus sensim declivibus plerumque
conditae reperiuntur. Nimium autem alti et praerupti montes
rarissime has divitias possident, forte fortuna exserunt,

eae tarnen sunt semper inconstantes, nec montem solidum continuo pervadunt; sed abruptae scrutatores frustrare solent spe lucri. Quantum ad materiam spectat, ex qua venae constant, praeter metalla primas obtinent lapides, a caetera montis massa discreti, ut sunt quartzum, silex, spatum, blenda et pleraque alia.

 

 

Haec omnia terrae motu parta et producta esse demonstrant ea, quae proxime sequuntur. Et primo pro magnitudine motuum variat montium moles et facies. Etenim quo potentior est causa, quoque minor superincumbentis soli resistentia, eo vastiores fiunt motus, validiores comitantur effectus. Sic enim accensa ingens sulphuris copia in gremio telluris, vaporibus gravem aera in cavis recessibus expandendo, urgendoque terram superincumbentem impellit, et pro varia directione motusque quantitate variis illam concutit motibus; atque primo eo loco foras erumpit, quo mino­rem resistentiam offenderit. Rescissae superficiei partes, quae

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика