lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 308


De Nat. D. , 1. 2.


leviores sunt, in auras ejaculantur, et circumjacentes tractus deciduae occupant; quas vero ob ingentem molem impar ponderi flamma tollere non poterat, collapsae montem formant. Quippe conquassatae vi tanta pristinum situm non obtinent, sed incom-posita ruina accumulatae cava intus relinquunt spatia. Hinc eminent immanes acervi supra reliquam terrae faciem, partim fumos, favillam imo lapides ignitos patulo vertice eructantes; . partim suffocato jam olim aestu cavis recessibus sonori. Quamdiu vero flamma intus viget et jugi aut interrupto incendio flagrant montium viscera; quanta interim copia diversae materiae inde egeratur, de hoc multorum scriptorum literis consignata habemus testimonia, quibus arenosae et lapideae inundationes memoriae sunt proditae. In primis audienda est Ciceronis traditio, * qui „cogitemus, inquit, tenebras tantas, quantae quondam eruptione Aetnaeorum ignium finitimas regiones obscurasse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo agnosceret". Tarn atrae atque densae arenae et cinerum nubes, delapsae in terram quantam vegeta-bilium fecerunt ruinam! Ut eae quoque, de quibus Borellus narrat. „Praedicta arena postea per tres solidos menses continuo pluit tanta copia, ut omnes campos per XV milliaria occuparet, et tanta altitudine, ut vineta et arbusta omnino tegeret", quod factum est A. 1669. Longum esset enumerare flammeas omnes inundationes, quibus non solum Aetna et Vesuvius, sed et novi etia. ni montes, ut est, qui anno 1538 flammas et arenam emittendo excrevit ad Puteolos, saepe numero vicinos obruerant Satis igitur et abunde persuasura habemus, hisce densis, siccis-imbribus subterraneis innumera operiri corpora) alias superficiem terrae ornantia. Sepeliuntur equidem sylvae integrae prius ignitis. lapidibus accensae ut ait Severus:

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика