lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 312


vitate exsurgunt, fissuris varia directione interrupti, quarum praecipuae a terrae superficie ad Stratum usque horizontale pertingunt; reliquis minoribus abruptis, vel sensim evanescentibus. Quae ubi ita fiunt, subsidentium tractuum pars inferior, quae convexa esse debet, amplior aperiatur necesse est, superiore superficie concava angustioribus rimis patente. Unde apparet, cur venae metallorum telluris centrum versus vastiores, ad superiora strictiores existant, ita, ut raro sub dio appareant. Interea tem-poris aqua, quae per montis intestina percolatur et mineralia soluta secum vehit, in fissus illius penetrat, in iisque petream substantiam stillando vel exundando ea quantitate relinquit, ut aliquo temporis spatio omnes illas cavitates occupet. Demonstran-tur haec constante experientia fossorum, qui in puteis, e quibus minerae jam exhaustae erant, novos lapides saepissime offendunt, quibus non solum ruptae minerae, in acervum congestae, congluti- лапиіг; verum etiam evacuatae vetustae fodinae denuo oppletae clauduntur.

Praeter soli depressionem supra memoratam a leni terrae motu profectam, qua fissurae montium ad venas metalliferas producen-das aperiuntur, fiunt quoque montium depressiones et elevationes insensibilis decursu temporis. Id autem non in superficie telluris tantum deprehenditur; verum etiam in gremio terrae, in fodinis per observationes detegitur. Quippe scissurae vacuae, quibus venae disruptae ad latera detorquentur; item intercapedines, quae venam a montis massa disjungunt, diversae ab utriusque natura materiae intercessu, ob oculos ponunt ipsas post ortum venarum extitisse atque adeo majore diductione fissurarum profundioreque soli depressione successu temporis partas fuisse.

Duo descripta locorum metalliferorum genera sine dubio а motibus terrae proficisci intelleximus. Tertium genus ad eandem causam referri debere nequit esse dubium. Equidem cumulata minerarum fragmenta in montibus attento animo perlustrata ipsa cohaerentibus montis, quo inclusa erant, frustis ope solitarum intercapedinum non obscure declarant, se ex venis, terrae motu

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика