lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 314


destructis, accumulata, tam indigestum acervum constituisse. . Quartum vero genus constituentes loci, ubi metalla sub dio reperiri solent, utrum terrae motibus debeant suam originem, . quanquam disceptationi subjectam esse non eo inficias; verum tarnen documenta afferre possum, quibus dubia solvantur necesse est. Etenim omne aurum, quod minutis granis sub dio reperitur, . ex arena pura, vel cum terra mista, elui solet. Arenam ex lapidibus comminutis extitisse apud Physicos est in confesso. Hinc auri. grana ex vena aurea cum lapidibus vi aliqua naturae abrupta et arenae interspersa reperiri nemo absonum esse judicabit. Huic autem argumento vim et pondus addunt fragmenta lapidis quarzi, granis auri adhaerentia, manifesto indicio defaecatum aurum illud in venis natum fuisse: venae enim, quae aurum defaecatum ferunt, . quarzo potissimum fere ubique constant. Quod stanni Anglicani originem attinet, de eo non secus ac de ferri lacustris et palu­stris minera judicandum est: nempe ex montibus, quorum viscera his metallis abunde impraegnata sunt, penetrantibus aquis ipsa. devehi in planicies, ubi sensibus nostris facilius se produnt. Cum vero venae et montes a terrae motu oriantur, ex his vero minerae auri arenosae, stanni et ferri palustres proficiscantur: patet ergo generationis metallorum terrae motum principalem esse causam.

 

 

His quantum ordo requirebat explicatis restat, , ut exponam„ quomodo metalla in stratis et venis nascantur, quidque terrae motus ad genesin eorum conferat. Ad hoc autem accedenti statim occurrit quaestio, utrum metalla continuo etiam nunc nascantur; . aut potius a mundo condito cum reliquis rebus creata eadem quantitate persistant, et tantum in venas et strata ex montium gremio, ubi disseminata sunt, confluant? Multa pro utraque parte argumenta habemus; iis tarnen disceptatio satis solvi non potest, priusquam chymicorum solertia ex corporibus non metallicis-notabilis quantitas alicujus metalli producatur; aut unum metallum in alterum, sine omni subreptionis vitio, transmutatum evidentis­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика