lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 316


sime ostendatur. Exstant quidem dignorum fide virorum testi-monia, quibus affirmant argentum per repetitam multities fusionem totum in aurum converti posse, nec non alia hujusmodi, quae assensum priori opinioni extorquerent; si facili enchiresi pro lubitu ostendi possent. Artificialis enim metallorum transmutatio argueret etiam naturalem, quae per prolixam et interruptam in visceribus terrae fusionem effici posset. Quam ob rem missis his disputa-tionibus, quae in abditos alchimistarum anfractus abducere solent, unius analogiae valido argumento contentus me illa a parte stare fateor, quae etiamnum metalla gigni affirmat. Quippe ex plurimis experimentis metalla corpora mixta esse ostenditur; miscibilia vero eorum prius separatim extitisse, quam mixtio fieret, dubium non est. Ea vero omnia in metallorum productionem ipsa creatione factam consumpta fuisse, ut etiam seriori tempori ad eadem opera producenda nihil restitisset, quis credat? Idcirco metalla ab aliis mixtis eo solum differre, quod non tarn facile in mijcibilia resolvi possint, ex quibus ante composita sunt, perspicimus. At videamus ipsam genesin metallorum in venis et fodinis; ipsa signis forte ali-quibus nobis innuet, cui sententiae magis adhaerere debe amus.

 

 

In primis autem ex communi fossorum consensu et fide acce-pimus apparere saepius in puteis et cuniculis halitus quosdam, sulphureo et arsenicali odore graves, iisque exsudatam e monte lapideam substantiam, Sinter et Gur dictam, impraegnari, ita ut splendidam metallicam formam nacta minerae nomine salutetur. Haec denique e fodina delata in ustrinam igneque excocta vapores emittit, qui caminis vel vasis capti in sulphur aut arsenicum coalescunt. Pars fixa igne fortissin. o urgente metalla edit varia. Non raro vero contingit, ut minerae emisso vapore imo et flamma fulminis instar exiliente in pulverem collabantur; qui tandem igne tostus nil metalli exhibet. Haec loca postquam industria sua fossores recluserint, mortuo, ut vocant, metallo conspecto, se tarde venisse quaeruntur.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика