lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 318


Hujusmodi phaenomena considerando, duas inter opiniones dubius haeret animus, nescius, utrum metalla jam in statu suae mixtionis, an disjunctis adhuc miscibilibus, per cavos terrae recessus peregrinentur. Prius equidem asserere non esset absonum, si hae mutationes fierent in ea profunditate, ubi aer pressione superioris in spatium duplo aut multiplo minus coerceretur, quo fixa corpora volatilia forte redderet; atque simul caloris aut ignis potius gradus daretur, quo metalla sulphuri et arsenico juncta per densum aera evehi possent. Quoniam autem haec non tarn alte depressis contingunt in locis, nec etiam ignis gradus sufficiens tali effectui praesens observatur; ad soluta miscibilia animi con-sensuns trahitur. Notum enim est, quam tarde sulphur, ut et arsenicum igne urgente eleventur; quid, si metalli pondus secum evehere deberent? Subtiliores ergo multo vapores sint necesse est, qui per montium cava migrant, quam sulphur et arsenicum. Ipsorum potius miscibilia sunt, quae communia cum metallicis ex facili per fusionem unione et plerisque aliis chymicis experimentis agnoscuntur. Quam volatilis sit acidus sulphuris spiritus et phlogi-ston, ex vaporibus incensi sulphuris judicare licet. Arsenicum ex acido salis et terra per id volatili reddita constare analogia cum mercurio sublimato nos docet. Dictum autem acidum phlogisto unitum quam volatile et ad flammam in libero aere concipiendam idoneum sit, ex phosphori natura colligere licet.

 

 

 

 

 

Sed haec jam fusius olim dedimus explicata in dissertatione de tincturis metallorum; * accedamus ad genericas minerarum formas, quibus ex fodinis depromuntur. Inprimis autem prodeunt metalla cum aliis mineralibus juncta in minerarum forma; vel prorsus ab omni alienae materiae admixtione libera: adeoque

 

Nov. Comm. , Tom. II. 22*

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика