lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 320


obryzia seu defaecata audiunt. Minerae Metallorum duplici facie conspiciuntur; quarum altera, praecipuam partem venarum con-stituens, est massa mixta, nullius certae figurae tenax; altera certam aliquam figuram repraesentare solet. Priori classe comprehenduntur praesertim pyrites aquei dicti, minerae argenti albae atque rubrae et aliae pleraeque; posteriorem constituunt, quae crystallorum figuram imitantur; cujus modi sunt marcasitae cubicae; pyritae globosi; item metalla defaecata, quae quidem rarissime occurrunt; videre tarnen mihi contigit aurum purum, item cuprum obryzium in forma crystallina, aliis mineralibus adnata, ita, ut concretae cupreae crystalli adhaerentibus aliis crystallis virentis fluoris, ut vocant, circumsitae essent.

Horum autem sequentes sunt rationes. Metalla in minerarum for­ma existentia ob in aequalem quantitatem miscibilium superflua ex sua mixtione generationis tempore exclusisse, indeque sulphur, arsenicum aut aliud minerale resultasse. Obryzia per praecipita-tionem, naturae chymistae opera, prodiisse inde apparet, quod ea tantum metalla reperiantur pura, quae chymicorum artificio ex solutionibus in specie naturali praecipitari solent. Nimirum aurum et argentum ex sulphure, ope cupri et ferri, accedente gradu ignis requisito, secernuntur. Mercurius et cuprum ad hanc operationem exposcunt ferrum. Praeter haec nec metalla, nec semimetalla pura reperiuntur obryzia: pariter nec arte quoque praecipitata fuisse in sua forma constat. Ab arsenico defaecatur argentum potissime et cuprum certo gradu ignis; hoc in ustrinis capillari forma ductile non raro spectatur, variis ludens coloribus, exacti nempe arsenici vestigiis; illud diuturna digestione et per-severante Chymici patientia, gradu ignis, qui ad arsenicum leviter abigendum exposcitur, in filamenta trahi solet sequax. Mira hic artis cum natura concordia: cum caetera metalla vix unquam praeter argentum et cuprum in ejusmodi fila ducta reperiantur. Differunt ab his lenibus evaporationibus eae, quibus minerae, ut supra ostendimus, prorsus destruuntur relicto inani pulvere. Non autem, ut quidam volunt, accessu volantis arsenici, aut sulphuris, haec fit destructio; sed eorum potius miscibilibus,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика