lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 322


quae temperatissimo etiam gradu caloris in halitus expansa angustissimos porös penetrant, mixtorum homogenea sibi misci­bilia movent, sejungunt et secum rapiunt.

 

Unde autem volatilia illa miscibilia, aut si mavis principia, in cryptas terrae delata, haec, quae dicta sunt, operentur? De sub-tilissimo phlogisto et acido dubium non est ex resoluto per subterraneum ignem sulphure ipsa resultare; de arsenicali principio quaestio exoritur, quod terrae unitum venenosa semimetalla gignit, de quibus etiam perfecta metalla . participant. Statim autem dubium solvitur, quam primum salis fossilis sub terra ingentem copiam reconditam ubique latere consideramus. Etenim ubi sub-terraneo igne coquitur; ab aicalina fixa materia, quae admixtas sali argillaceas vel lapideas particulas adoritur, spiritus acidus liber dimittitur; arsenicale principium in venas defert.

 

Hic jam apparet, quantum animalia et vegetabilia in metallis gignendis per salem conferant. Confirmatur hoc eo, quod con-chilia, petrefacta plerumque pyrite, eoque arsenicali infarta reperiantur, ob salis marini forte spiritum, arsenico analogum. Item venae metallicae sunt plerum iue in mediocri profunditate metallo, argento praesertim divites. Quo autem altius tendunt in gremium terrae, eo sunt pauperiores: quasi in vicinia superficiei terrestris plus animalis ac vegetabilis halitus offenderent. Hanc autem rem a dubiis vindicat metallorum reductio, quae ex vitres-centibus cineribus admistione carbonis animalis atque vegetabilis illa restituit, et splendidam ipsorum formam reddit. Praesertim vero metalla, arsenicalis principii consortia, animalem carbonem ad reductionem exposcunt: nempe luna cornua et calces quidam stanni sine saponaceo carbone formam metallicam tergiversantur recipere.

 

Vastissimus adhuc restat campus, ubi regnum minerale in telluris visceribus innumera consideranda sistit, quae sigillatim

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика