lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 324


persequi non ad scopum nostrum pertinet. Sufficiet ergo, Audi­tores, ut ea, quae integra oratione proposita sunt, compendio in conspectum Vestrum producantur; quo brevi appareat, quantum laborantis motibus intestinis terrae debeant generationem suam metalla.

Vidimus copiosissimum in illius gremio sulphur, ubique
praesens, quod ad immensum ignem subterraneum perpetuo
fovendum, ad terrae motus, locorum metalliferorum productores,
excitandum et ad ipsa metalla mixtione constituenda sufficiat.
Secundo didicimus, salem fossilem, ex vegetabilibus et animalibus
ortum, mari collectum, terra mota absorberi, ut igne subterraneo
coactus spiritum suum acidum arsenicali metallorum miscibili
producendo sufficiat. Tertio denique intellexistis praeter plurima
commoda alia, quae a terrae motu proficiscuntur, pretiosissima me-
talla ad infinitos usus nobis impertiri. At inter horum repraesenta-
tionem occurrit animis Vestris, Auditores, horrida quassatae facies
terrae. Avertite, avertite aninios ab illa Vestros et super metallorum
munera montes ipsos contemplamini, fontibus irriguos, medelam et
refrigerium praebentibus, qui tandem in rivos et confluunt,

nostram et eervorum nobis animantium sitim levant; atque adeo ge­neris humani commoda mutuo communicatu magis reddunt utilia. Perlustrate cogitationibus communem nostram Patriam beatissimam, ubi cum aliis comparatis regionibus videtis moderatos naturae effectus, mitiore intestino igne productos. Non Alpibus, aut praeruptis Pyrinaeis cacuminibus ad aeternam brumam, in frigida regione Atmosphaerae dominantem, elevantur; non profundis vallibus in paludes et uligines deprimuntur regiones nostrae; sed acclivitates atque declivitates fertilium camporum modica obli-auitate exolicantur usibus nostris aptissimae* nec metallorum inooes Non hiatibüs venenosos vapores exhalantibus lacera- sed virentibus agris et sylvis ornata terrarum amplitudö salubribus perflatur auris. Non fluctuamus crebris terrae motibus qui vix unquam nobis sentiuntur" sed cum terrae quieto ггетіо tum Reioublicae totius oace früimur Ouam beata est his oraeroö-ativis Rossia! At centuplo facta est beatior non imitandis virtutibus

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика