sidibus ex asse
referunt. Insuper cum praesides Academiae huc-usque fuerint magnates et aulici,
qui plerumque summo impe-rante stipando, aut aliis officiis incumbendo rebus
academicis unice vacare non possint; idcirco vel eorum absentia, vel aliena a
scientificis occupatio saepissime requirit, ut auctoritate prae-sidis vicaria
hocce collegium temperaturus constituatur ex numero seniorum Academicorum, qui
et varias scientias callet et meritis in patria et in orbe litterario clarus
est.
§ И
In statu qui ante
aliquot hinc annos Academiae datus est, , non bene consultum est progressibus
scientiarum, nomini denique et famae Academicorum ipsiusque praesidis. Quippe
(§) gradus centurionis, isque
in perpetuum Academicis assignatus et fixus est, adjunctis et inferioris
conditionis administris nul-lus. Hoc autem effectum est: 1) ut
professores, annis
et meritis graves, in publicis consessibus postponantur assessoribus non
collegiorum tantum, verum etiam subalterni generis cancel-lariarum; in
privatis autem conversationibus ab iisdem contemni soleant. Unde abjectus
animus non libere potest per Musarum sacraria expaciari, atque ea quae ad
utilitatem et recreationem mortalium faciunt, facile in lucemet diem proferre.
2) Optimis litterarum
studiis initiantur plerumque pueri plebeji, nobilioribus hoc
retrectantibus. Positis
enim ante oculos laboribus et lucub-rationibus tot annorum considerataque meta
ad quam tarn im« menso labore enitendum est, nempe gradu centurionis, perhor-
rescant
necesse est, et breviorem viam quaerant, qua officia et gradus nobiliores
attingere queant, [quam] quae in Academia sperari possint.
Denique qui
honoribus
et auctoritate praeeminentes reliquis in collegio aliquo praesunt, eo
illustriores censentur, quo subalterni eorum nobiliore gradu dignitatis sunt
spectabiles, et contra. Praesidis igitur claritas non parum vilescit a humili
conditione* Academicorum, ut lautum caput gracili corpusculo superpositum-