lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 436


quibus corpora sensibilia gaudent; quippe lumen cum tolli de corpore possit, variat etiam gradu intensionis. Sic de sono, ela-tere, sapore et reliquis notissimum est.

Si itaque statuere velimus gravitatem corporum specificam
differre pro ratione superficierum, quas corpuscula fluido gravi-
fico impervia eidem opponunt; tum non solum memoratae supe-
rius difficultates sublatae erunt omnes, verum etiam amplior
via aperietur cum ad pleraque phaenomena dilucidius explananda,
tum etiam ad naturam minimorum corpusculorum examinandam.
Etenim posita summa superficierum corpusculorum auri fere vice-
sies majore, quam summa superficierum corpusculorum aquae
in aequalibus voluminibus, erit aurum vicesies fere gravius,
quam aqua, manente eadem materiae densitate. Ne hic autem
mihi objiciatur, porös auri a subtilitate corpusculorum ejus de-
bere esse tarn angustos, ut corpuscula aquae, quae ob minorem
ejus gravitatem majora sunt, atque adeo etiam aquae regiae
particulae, eos penetrare non possint; dico aquam regiam ingredi
solum eos auri porös, qui sunt inter corpuscula hujus metaili
mixta, hoc est concreta ex principiis heterogeneis, inter quae
aqua regia non penetrat, alias enim miscibilia auri dissolveret,
adeoque ipsum prorsus destrueret. Porro hujus theoriae auxilio
removetur prorsus illa de igne in corporibus calcinatis fixo opi-
nio. Quamvis enim nullum sit dubium, particulas ex äere, super
corpus calcinandum continuo fluente, illi immisceri et pondus
ipsius augere* verum si experimenta in occluso vase facta pro™*
ferantur, cum aucto etiam calcinati corporis pondere; responderi
poterit, cohaesione particularum per calcinationem sublata latera
Ilarum quae antea contactu erant occupata jam libere fluido
gravifico exponi, ideoque fortius ad centrum telluris premi.
Denique nec inutilem fofe hanc theoriam puto ad mao-nitudinis
rationem inter corouscula coroorum d'versi o*eneris inauh-ndam
si nempe mixtio, situs et figura illorum aliunde innotuerint!
Sed haec exempli gratia producere tantum lubuit. Plura offer-
rem si m e iam o!„4 nrolixum hic fu; sse non viderem

Addo tarnen, juxta pröbata superius aerem multo graviorem

29 Ломоносов, t X

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика