lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 51


Theorema XII § 63. Si corpuscula corporis A fuerint majora, quam corpuscula corporis B, eidem tarnen figura et ratione contactus similia, cor­puscula corporis A firmius cohaerent, quam corpuscula corporis B.

 

Demonstratio

Quoniam corpuscula corporis A similia sunt ratione contactus corpusculis corporis В per hypoth. , debent ergo lateribus homo­logis plana contactus formare eandem rationem ad latera contactus habentia, quam plana contactus corpusculorum corporis В ad latera contactus, quibus ea formantur (16 et 17), et alternando plana contactus corpusculorum corporis A eandem rationem habent ad plana contactus corpusculorum corporis B, quam latera contactus corpusculorum corporis A ad latera contactus corpusculorum corporis В (Elem. arith. , § 173), Quoniam autem latera contactus corpusculorum corporis A majora sunt lateribus contactus cor­pusculorum corporis В (§ 34), sunt igitur necessario plana contac­tus corpusculorum corporis A majora, quam plana contactus corpusculorum corporis B: atque adeo corpuscula corporis А firmius cohaerent, quam corpuscula corporis В (§ 57).

 

 

 

Corollarium § 64. Quoniam omnia corpora observabilia sunt mixta (§ 32), quaecunque igitur propter diversam molem corpusculorum cohae-sione differunt, eorum miscibilia etiam differre debent (§ 36).

 

Theorema XIII

§ 65. Si corpuscula corporis A fuerint mole aequalia corpus­culis corporis B, corpuscula tarnen corporis A firmius cohaerent, quam corpuscula corporis B, corpuscula haec ratione contactus vel figura differunt.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика