lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 8


motum alicujus materiae messe ostendit. Equidem non ibi motus adeo negandus est, ubi nullus in oculos incurrit: quis enim negabit, vento" impetuoso sylvam perflante, folia arborum et ramos agitari, licet e longinquo spectans nullum motum visu assequeretur? Quemadmodum vero hic ob distantiam, sie in corporibus calidis, ob tenuitatem particularum motae materiae, agitatio Visum effugit: in utroque enim casu angulus visionis tarn acutus est, ut neque ipsae particulae sub eo constitutae, neque motus earum videri possit. Sed neminem nisi qualitatum occultarum patronum aliquem fore arbitramur, qui calorem, tot mutationum instrumentum, otiosae cuidam et omni motu, adeoque et vi movendi destitutae materiae tribuat.

 

 

 

 

 

§ 3

Quoniam vero Corpora duplici motu agitari possunt, totali, quo, quiescentibus juxta se invicem partibus, totum corpus mutare continuo suum locum, vel intestino, qui in mutatione Situs insensibilium partium materiae coneipitur; et quia totali saepius pernicissimo nullus, et nullo magnus calor observatur; patet ergo calorem consistere in motu materiae intestino.

 

 

 

§ 4

Materia in corporibus duplex est, cohaerens, nempe quae cum toto corpore movetur et impetum facit, atque fluminis instar porös illius interlabens. Quaeritur itaque, quaenam earum in motu constituta calorem gignat. Huic quaestioni ut satisfiat, excutienda sunt palmaria phaenomena, quae circa corpora calida observantur. Ea vero consideranti occurrit: 1) calorem in cor­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика