lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 60


«05

®

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

§ 1

Calorem et ignem* per motum excitari notissimum est. Ma­nus per mutuam frictionem calescunt, ligna flammam concipiunt, silice ad chalybem alliso scintillae prosiliunt, ferrum crebris et validis ictibus malleatum excandescit. Motu cessante etiam calor minuitur et corpora calefacta tandem refrigerantur. Porro igne concepto, corpora in partes insensibiles resoluta per aerem dissi-pantur, vel in calces seu cineres fatiscunt, vel debilitata partium cohaesione liquescunt; denique corporum generatio, vita, vege-tatio, fermentatio, putrefactio calore promoventur, frigore retar-dantur, imo prorsus cohibentur. Ex quibus omnibus evidentissime patet raticnem sufficientem caloris in motu esse positam. Quo­niam autem nullus motus naturalis sine materia fieri potest, necessum igitur est, ut ratio sufficiens caloris consistat in motu alicujus materiae.

 

 

 

 

§ 2

Quamvis autem in corporibus calidis plerumque nullus mo­tus visu percipitur, tarnen per effectus affatim sese manifestat, ita ferrum ad ignitionem fere ustum licet ad sensum quiescere

* Per ignem intelligitur caloris gradus major, quam qui ab animalibus ferri possit.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика