lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 68


sis igitur duobus necessario sequetur causam caloris in tertio esse positam (§ 4).

 

 

§ 8

 

Corporum liquidorum particulae tarn levi nexu inter se cohae-rent, ut diffluant, nisi duro aliquo corpore cohibeantür. Unde patet ad tollendam mutuam earum cohaesionem nulla fere vi externa opus esse, sed eas sponte sua divelli et a se invicem recedere atque motu progressivo moveri posse. Unde fit, quod liquoribus nulla signa durabilia imprimi possunt, sed momento obliterentur. Caeterum stagnantium etiam liquorum insensibiles particulas motu progressivo gaudere ex sequentibus constat. 1) Aqua particulas salis sibi immersi sölutique per totam suam massam distrahit; unde vi principii rationis sufficientis sequitur, etiam particulas aquae quaquä versus ferri et motu progressivo incedere. Et quoniam hoc tempore solutionis fieri solet, dubi-tari sane non potest, particulas aquae etiam ante et post Solu­tionen! eodem motu gaudere, siquidem a sale solvendo motus iste produci nequit, cum ipsius particulae vi externa indigeant, qua divulsae a se invicem recedant. Porro quoniam omnia cor­pora liquida non secus atque aqua certa quaedam corpora so­lida dissolvunt, eorumque particulas distrahunt; gaudent itaque motu intestino progressivo. 2) Aqua stagnans putrescit; cum vero putrefactio nil aliud sit, quam mixtionis destructio, ubi partes homogeneae a heterogeneis separantur, quamobrem dum aqua putrescit, tum particulae ejus a particulis heterogeneis, vel ex aere contractis vel ex terra elutis secernuntur, ab iis recedunt, atque adeo moventur motu progressivo. 3) Gutta solutionis stanni solutioni auri aqua dilutae et in loco quieto repositae

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика