lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 105


duo consideranda veniunt, natura particularum ipsarum et vis, qua a se invicem removentur.

 

§ 5

Particulae aeris duplici modo concipi possunt, nimirum vel singulae ita sunt comparatae, ut vi compositionis alicujus orga-nicaeve structurae partes suas, ex quibus constructae sunt, extendere nitantur, adeoque singulae in majus et minus spatium expandi contrahique possint; aut ab omni compositione physica orgänicaque structura alienae, non solitariae, sed in aggregato elasticam virtutem exerceant.

 

 

 

§ 6

Prius praeter id, quod simplicissimo naturae ingenio sit maxime incongruum, etiam pelluciditatem et inconcussam aeris durabilitatem tollere videtur. In compositis enim et organicis dari debent partes, quae vi caloris ad excitandum majorem elaterem magis magis que exagitentur. Unde cum aer calore solis rarescit, fiat necesse est, ut radü illius quamlibet parti­culam penetrent. Quibus quoniam ex fluido aethereo ambiente (vel, si mavis, ex vacuo) in solidas particulas, quae in illo subsi-dent, adeoque specifice graviores sunt, infinities transeundum erit; idcirco fieri id nequit, nisi in qualibet particula aeris in ingressu et egressu refractionem patiantur. Et quamvis in parti-culis ejusmodi refractio forte fiat infinite parva, a superficie tarnen atmosphaerae ad tellurem usque ipsam in particulis nu­mero infinitis refracta lux ita foret debilitata, ut nos sempiterna in nocte versari oporteret. Id autem simili exemplo confirmatur: particulae enim seu moleculae aquae, ex atomis ejus aggregatae, quae nubes constituunt, etiamsi leviter admodum lucem singulae refringunt et in spatio non nimis magno pelluciditati aeris non officiunt, densius tarnen et altius congestae piceo colore coelum

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика