lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 109


ricam proxime accedit; idque ex reflexione aeris in fornicibus ellipticis observata non obscure colligimus. Quoniam autem calidus aer frigida, quae ambit, corpora calefacit; atomi ergo illius particulas corporum contiguorum in gyratorium, qui calo­rem efficit, * motum excitant. Hoc tarnen fieri non potest, quin oriatur inter illas frictio; oriri vero frictio non potest, nisi atomi aereae sint asperae.

 

 

 

§ 9

Hoc autem rerum naturae maxime consentaneum est. Quippe in omnibus corporibus mundi, totalibus atque partialibus, ea figura, quam quodlibet peculiarem sibi habet, nuspiam tarn adaequata reperitur, quin inaequalitates aliquas in se prodat. Quae quidem ita adsunt, ut ipsa figura, ob pusillam ratio-nem illarum ad totum, servet suam speciem. Quemadmodum itaque natura telluris nostrae globum montibus et corpora illius partialia, etiam quo ad sensum laevissima et, si cum illa compa-rentur, perpusilla, ad usus suos inaequalitatibus aspera esse voluit; ita quoque aereas atomos, licet ab omni compositione physica alienas, industria ejusdem naturae, in simpicitate quoque sua callidae, prominentiis subtilissimis firmissimisque ad effectus utilissimos instructas esse ex analogia colligitur.

 

 

 

 

§ 10

Removentur autem atomi aeris elaterem exercentes a se invicem vel immediata quadam reciproca actione, aut mediante aliquo fluido inter illas diversante, adeoque multo subtiläoribus particulis constante. Utrum horum in elatere producendo locum

* Vide meditationes nostras de causa caloris.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика