lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 125


torio aliquando cessare, atque adeo, neque aerem sine elatere reperiri posse patet.

 

. § 23

Sonus producitur, quando corpus aliquod, in motum tremu-lum excitatum, eundem imprimit particulis aeris sibi proximis, quae cum sequentibus continua serie eum communicant ad di-stantiam vi percussionis proportionalem. Quoniam autem atomi aeris plerumque a contactu remotae sunt, necesse est ergo, ut quaelibet atomus ad excitandum in altera motum sonorum, sibi a corpore sonante impressum, ad eandem primo accedat atque tempusculum infinite quidem parvum in motu consumat, prius-quam ictum illi impingat, quae infinite parva tempuscula ab atomis numero fere infinitis in notabiliore distantia ad succes-sivam communicationem adhibita infinities sumpta sensibile ali­quod temporis momentum efficient. Unde necesse est, ut sonus post ictum, a quo producitur, notabili intervallo temporis e lon-ginquo audiatur.

 

 

§ 24

Quando aer premit superficiem alicujus corporis, cujus pori majores quidem sunt atomis aeris, diametros tarnen habent mi­nores distantüs, quae tremulatione illarum describuntur; tum atomi aeris per repercussionem ad orificia pororum in peculia-rem quendam motum dirigantur, necesse est. Etenim [fig. 5]. sit porus P inter particulas A et В in superficie corporis solidi, vel etiam fluidi densioris, Situs, quem premit aer; feriat atomus aliqua aeris particulam A ex a in b, ab illaque resiliat versus с ita, ut lineam mm secet; eodem quoque modo incurrat alia aeris atomus in particulam В ex d in e et resiliat versus с ita, ut linea ec cum bc efficiant angulum bce. Denique incurrant aliae atomi aeris in loca superficiei utriusque particulae poro P

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика