lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 201


X

Omnia denique industria artificis ita aptentur et conjungantur, ut et ad motum sint prompta et ad impetum aeris sustinendum satis firma. Magnitudo alarum et rotarum pro cujuslibet arbitrio et commoditate augeri aut minor eligi poterit. Rotae F et M ut et tympanum conficiantur ex aurichalco.

 

 

 

XI

Antequam in situ debito inter fornicem firmata fuerit, collo-cetur haec machina primum in loco, ubi ventus quilibet libere spiret, et rotam alatam A aequabili rotatione moveat. In distan­tia centum orgyiarum ponatur meta in ea regione, versus quam ventus a machina dirigitur, et aeri moto committatur pluma, quae dum per spatium centum orgyiarum fertur, notetur interea numerus gyrationum rotae alatae per numerum dentium rotae F quam fieri potest accurate, et hac ratione invento numero rota-tionum illius pro 100 orgyis, quas аёг percurrit, numerandae sunt rotationes pro 500 orgyiis, ut аёг nempe percurrat inte-gram Werstam. His rotationibus absolutis, notetur locus indicis n, et distantia ejus a puncto, in quo fuit initio primae rotationis, sumatur pro gradu primo scalae in Iimbo rotae H describendae, juxta quem reliqui determinari poterunt; ad ejusmodi gradus certius determinandos possunt etiam datae rotationes pro mil-Jiaribus numerari, atque designari.

 

 

 

Usus

Haec machina posita in summo speculae astronomicae, vel cujuscunque aedificii editioris 1) implebit vices Tritonis, indi-«ando directionem cujuslibet venti, ita ut tabula Q et integra

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика