lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 222


quam tartarus vitriolatus, qui ex alcali fixo et oleo vitrioli paratur, manifesto indicio, fixum alcali, quod medium hunc salem cum acido vitriolico componit, in nitro ipso extitisse; cum in o°o ФН nullo modo id suspicari possit (per fund. 3). Porro nitrum, cum carbonibus detonatum, consumpto acido, purum alcali fixum sistit. » Id autem ex carbonibus, ad hanc . Operationen! adhiberi solitis, nasci prorsus nequit, cum ea car-bonum quantitas, quae ad nitrum fixandum assumitur, in cineres j-educta et elutriata, pauca grana alcalini salis exhibeat.

 

 

 

 

 

 

§ 2

* Зачеркнуто affusione nitrosi spiritus. b Зачеркнуто tartaro, acet. . .


Asserti veritatem synthesis Chymica firmissime adstruit. Pars enim alcalina nitri, per detonationem ab acido ante separata, cum affuso ejusdem spiritu conjungitur et per crystallizationem abit in purissimum nitrum, omni dote genuinum, et loco nitri fixi sal alcalinum, ex" cineribus lignorum, praesertim duriorum paratum, cum spiritu nitri conjunctum, verum nitrum sistit. Denique alcalini salis praesentia tarn necessaria est ad nitrum constituendum, ut, si proprium deficit, acidus ejus spiritus aliena in consortium recipiat et, cum alcali salis marini, imo etiam urinoso, unitus, nitri genera constituat, figura quidem crystallorum et consistentia a vero diversa, vi tarnen fulminante et aliis dotibus parum dissimilia.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика