lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 230


enim et mineralibus aliis, quae antea dissolverant et irretita tenebant, exturbatis in illius amplexum ruunt. Hoc autem fit vi et impetu diverso, pro diverso spirituum" vigore, qui tantum in illis variat, ut potentior aggrediens salem alcalinum expel-lat ex illo alterum debäliorem. Ita acetum spiritui salis marini locum cedit: hunc vero nitrosus spiritus extrudit, ipse vitrio-lico, bvel, quod idem est, sulphureo, aut aluminoso (qui se mutuo non movent) propellendus. Ex hoc autem perspicitur, . spiritum vitrioli (et ejus cognatos, sulphuris et aluminis. spiritus) esse potentissimum omnium; reliquos vero, nitrosum, salinum et acetum, esse obtusiores; atque adeo hos princi-piisc heterogeneis esse junctos, illos vero ex mero acido principio constare, quum defaecatissima habentur, vel certe minorem portionem peregrini principii admixtam possidere.

 

§ 7

a Зачеркнуто acore et. . . Ь Зачеркнуто propellendus. c Зачеркнуто peregrinis.

d Зачеркнуто ut ex Hombergianis experimentis constat. Ha поляхг зачеркнуто quo adraodum.


Ad hoc confirmandum etiam diversa spirituum gravitas specifica non leve adfert argumentum. Etenim meram acidam materiam, quae spirituum acidorum praecipuum miscibile est, insigni gravitate praeditam esse, ex sequentibus patet. Sulphur ex acido vitrioli et exigua portione phlogisti, cum aqua unitis, constare certum est. Phlogiston specifice levius esse aqua, olea stillatitia et spiritus vini rectificatissimus illi supernatantia loquuntur. Cum vero sulphur ipsum duplo ponderosius sit aqua, manifesto ex legibus hydrostaticis patet, acidum vitrioli-ctim seu sulphureum specifica gravitate aquam longe superare, adeoque spiritus acidos eo graviores esse specifice, quo majore copia acidi principii abundant. Cum vero vitrioli acidum et ejus cognata, si rectificatissima et defaecatissima sunt, reliqua acida specifico pondere superent, d quod areometra et difficilior illius.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика