lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 270


§ 30

Cineres * et calx viva ideo nitrosae materiae adjici solent, quia haec sola eluta nitrum fixum verum non exhibet, sed lixivium vix ita inspissarib potest, ut tandem in crystallinam formam eamque nimium teneram et fragilem coalescat: inter decoctionem maxima pars avolat et per auras dissipatur. Gra-cillimae crystalli inde collectae vi fulminea multum sunt infe­riores vero et fixo nitro; quare multum convenit cum illo sale ammoniaco, quod ex sale volatili urinoso et ex spiritu c nitri a paratur. Contra vero per cineres et calcem transcolatum lixi­vium largitur nitrum fixissimum, robustissimum et vi elastica pernicissimum. *

 

 

§ 31

Lixivium nitrosum, quamprimum incoctione dignum per exa­men judicatur, infunditur in ahenum cupreum, altum magis, quam amplum, fundum versus in conum truncatum desinens. Immergitui lapidibus oneratum ligneum haustrum, ejusdem prope figurae, quam habet ahenum, magnitudine multum cedens, ita ut inter parietes ejus et aheni sufficiens sit spatium; fundum ejusdem a fundo aheni distet tres vel duos digitos, et labra ad insignem profunditatem intra superficiem lixivii lateant. Ad unam extremitatem aheni super murum fundiѳ collocatur cupa lixivio j)lena, epistomio in ahenum directo et aperto, ita ut lixivii tan-tum aheno instillet, quantum coctione in vapores resolvitur. Durante coctione materia terrestris a lixivio secernitur et in

a Зачеркнуто clavellfati].

b Зачеркнуто solea t.

Зачеркнуто salis ammofniaci].

л Зачеркнуто con[fieitur].

« В черновике furni.


* Stahl, De nitro, cap. 1.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика