lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 486


§ 32*

Quinque autem potissimum Chymicus circa ignem observare debet: 1) gradum intensitatis, 2) rationem ejus ad corpus Uli exponendum, 3) durationem temporis, 4) celeritatem motus pro­gressiv!, 5) formam illius.

 

 

§ 33

Intensitas ignis non per sensum tactus, non per varium lumen corporis igniti, non perb ebullitionem liquorum, non per Solu­tionen! vel consolidationem corporum aestimari potest. Tactus enim ut non ubique adhiberi potest, ita quoque saepissime fallit; luminosa nonnunquam minus calida depraehenduntur obscuris, ut stupae flamma ferro, jam prope ignito, calore infe­rior est; ebulliunt liquores confusi, cum multo frigidiores sint aliis quiescentibus; denique idem ignis, qui quaedam corpora dissolvit, consolidat alia soluta. Sola certissima ignis mensura inventa est corporum rarefactio, ex qua thermometra et pyro-metra originem ducunt. Haec ad determinandas ignisc intensi-

 

 

 

a Зачеркнуто Duo autem praecipua sunt quae Chymicus experimenta insti. tuens praesertim circa [ignem] notare debet, nempe formam et intensitatem. Quoad formam ignis est primo vej lueidus vel obscurus; lucidus denique vel candens aut flammans, obscurus vero quietus vel ebulliens. Primum genus in carbonib[us] in ferro arena ferro ignito, secundum in flamma lignorum aut carbonum, a combustiii parte excitata, tertium in cineribus ex vel arena post ignitionem adhuc calidissima, tertium [sie] in aqua vel in alio fluido ebulliente. Haec eum in finem hic distinguuntur mone-mus, ne candidatus Chymiae ex forma vim ignis aestimet, cum plerumque fiat ut corp[us] flamma vividissima minori vi urat quam corpus obscu-rum, tum indicium aestus in se prodens. Quem ad modum ferrum prope jam candens manum tangentem in ictu oculi adustam acerbissimo dolore lancinat, at flamma stupae ardentis. . .

Ь Зачеркнуто motum et.

« Зачеркнуто gradus.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика