lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 61


senti serie omnium fulminis effectuum maxime mirabilem simil-limumque portento sine commemoratione praeterire nefas exis-timans.

Mirum equidem videbatur corpora, in contactu cum ictis fulmine posita, incolumia superfuisse. Cessavit tandem admira-tio, cum nuper revelatum fuerit, electricitatis legibus illud sub-jectum esse, adeoque corpora primitivae electricitatis ab illius ictibus libera facile servari potuisse. Verum tarnen illud mira-culi inexplicatum hactenus praeteritur, materias primitivae electricitatis combustiles, ut sunt serica, cera et ejusmodi alia liquatis vi fulminis metallis contigua, ab Ulis ipsis post ictum sine omni immutatione mansisse. Etenim, quamvis sericum et cera fulminis ictum eludant, fluente tarnen metallo amburi et liquefieri, priusquam refrigerari posset, deberent: liquatum namque metallum, praesertim quod durius est, tantum concipit ignis gradum, ut etiam post recuperatam solidam consistentiam diu ignitum et fervidum maneat, et non solum sericum aut ceram consumere, verum etiam ligna adurere et flammam exci-tare valeat. Quid igitur? tribuemus fulmini vim celerrimam calefaciendi et refrigerandi corpora, et quidem eodem temporis puncto? At contradictionis principium oppugnatum, et leges naturae, quas ea in excitando et extinguendo igne servat, laesae reclamant! Utrum igitur sine igne fundi metalla contendam? Summopere; electricae virtutis auxilio. Nam quod in fulmine ignis est, tantum non valet, ut scrupulo minutissimo temporis metallum ad ignitionem candefaciat. Non raro quippe siccissima ligna validissimo ictu vix aut ne vix quidem amburit, sed scindit, discerpit. Maxima vis fulminis in eo consistit, ut partes corporis tacti a se invicem stupendo vigore pellat; id quod etiam producta per artem electricitate praestari, pro exigua illius actione, potest. Filum enim a virga metallica repellitur,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика