lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 89


collustratos, esse judicavit. Verum tarnen, si aetate illius ex cognitione vis electricae tanta lux in Physica inclaruisset; illum ante omnes eadem, quae nunc explicare contendo, sensurum fuisse, nemo credo ambiguum esse judicabit. Aliquot jam retro annis vaporosas cometarum caudas, gravissimis, et ut videtur, numquam superandis difficultatibus pressas animadverti. Quam ob rem eam opinionem prorsus deserere et alias causas quae-rere apud me statui, Semper hoc phaenomenon simillimum aurorae boreali esse, et in motu puri aetheris consistere sus-picatus. Meditationes meae de aeris superioris descensu, jam olim conceptae, exorto in scientia natural! electrico die, tandem collustratae, sequentem exhibuerunt de caudis cometarum theoriam.

 

 

Atmosphaera Cometae quamvis ex longitudine caudae, aut ex amplitudine jubaris, caput ambientis, aestimari non possit, ut in sequentibus patebit; omni tarnen caret dubio, illam mul-toties nostrae atmosphaerae altitudinem superare. Pro ratione altitudinis et pressionis etiam densitatem aeris multo magis augeri, et vapores sublimius evehi manifestum est. Appropin-quante ad solem Cometa et calori ejus exposito, pars atmo­sphaerae, in umbra corporis Cometae constituta, directos solis radios non sentit, qui autem a collustrato ingenti aeris volu­mine reflexi, ingentium crepusculorum instar totum umbrosum aerem illuminant, nullius fere caloris causa esse possunt. Quam ob rem in regione atmosphaerae, a sole aversa, columna aeris, quae a superficie corporis ad superficiem usque atmosphaerae ipsius, amplitudine totius umbrae extenditur, frigidior multo, quam reliqua atmosphaera, extra umbram directis solis radiis agitata, adeoque multo specifice gravior esse debet. Conside-rata ingenti istiusmodi columnae altitudine, quae sine errandi periculo decuplo major, quam nostrae atmosphaerae, assumi potest, satis intelligitur, eam reliquis atmosphaerae partibus pressione admodum multum praevalere, ut celerrimo cursu ad

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика