lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 98


Cum propositae materiae natura non solum descriptionibus, verum etiam iconibus ad repraesentanda et explicanda phaeno-mena indigeat, quorum interpositu Orationis filum interrumpi necesse esset; porro interea temporis cum oratio haec jam sub praelo esset, non pauca mihi inciderunt, quae ad augendam probabilitatem meditationum mearum conferre posse viderentur: idcirco justum ratumque esse censui, ut explanationes quorun-dam locorum orationis meae hic subjungerem, quasi quasdam accessiones, nullum aptiorem locum alias habituras.

I. Idcirco et me operae pretium etc. (p. 32, 1. 28). Descen-sum atmosphaerae et ascensum paucis attigit Franclinus in lit-teris suis; tarnen in mea theoria de causa aereae electricitatis, nil ipsi deberi ex sequentibus potest colligi. Primo de aeris superioris descensu ante aliquot annos cogitavi et disserui, Franclini autem litteras nuper, cum oratio mea fere integra exarata esset, obtinui. Secundo descensus atmosphaerae supe­rioris Franclinus conjectura tantum supposuit; ego vero ex ingruentibus hyeme subito stupendis et rigidissimis frigore tem-pestatibus, ex fönte novo et in Philadelphia ignoto derivavi, de quo apud Franclinum nulla est mentio. Tertio calculo sup-putavi et demonstravi, superiorem aerem descendere aliquando in inferiorem non solum posse, sed etiam debere. Quarto ex hoc fundamento multa explicavi phaenomena, fulmineae electricita­tis socia, quorum apud Franclinum ne vestigium quidem.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика