lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 150


notaveram, cum cometam cl. Heinsii anno 1744 e Germanico in Rossiacum sermonem verterem. Secundo, ne oratio mea adeo amplitudinis modum excederet. Ob hanc posteriorem cau­sam multa praetermisi explicanda ex mea theoria cometarum et aliorum meteororum phaenomena atque fretus libertate phi-losophandi sententiam meam simpliciter proposui, paucis, quae cum lumine boreali in cometis conveniunt, memoratis. Verum tarnen cum cl. Grischovius dubia moverit, muneris jam mei esse judicavi difficultates indicare, quibus vaporosa cometarum cauda premitur, imo opprimitur.

 

 

 

 

1

Зачеркнуто manare ferri. Зачеркнуто clar[issimus]. Зачеркнуто novis argumentis.

Зачеркнуто non inferiora sunt illius quam illius.


Vaporosae cometarum caudae hypothesis originem et fontem habet ex alia hypothesi Newtoniana, nempe lumen solis ex eo tanquam fönte, incredibili celeritate* manare quaquaversus et vapores cometarum secum corripere. Sed quoniam haec hypo­thesis non solum nullo fundamento innititur, verum jam a ple-risque, fere omnibus solidi judicii viris, absurda judicata est, quamobrem subvertitur atque ruit ipsa opinio Newtoni de cau­dis cum suo fundamento; et cum" acutissimus Eulerus0 incon-cussis argumentis demonstraverit lucem eodem modo propagari, ut sonum, atque ego nova argumenta Eulero faventia habeam, quaed loco ac tempore edenda servo, nulla omnino ratio reddi

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика