lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 156


partes illius motu progressivo a corpore recedere (cujus causa jam non in radiis solis, sed in vi aliqua, ad caput cometae Sita, continetur), vel in quiete esse. Sit primo motus progres­sive vaporum in cauda cometae; ea ergo ratione motum illum comparatum esse oportebit, ut eo tardior sit, quo longius а corpore cometae receditur; et tandem in certa cometae distan-tia prorsus cesset; quod propter gravitationem versus cometam et resistentiam materiae aetheris necessario sequi debet. Hinc autem statim perspicitur vapores caudae eo densiores esse opor-tere, quo longius a corpore fuerint remoti, et in fine esse den-sissimos atque omnium splendidissimos; imo in unum collectos splendidam nubem formare.

 

 

 

 

 

Fig. 5.

» Зачеркнуто Igitur ubi crescendo movebantur ex a versus b, confi­ciebant quolibet die 200000 mill. Germ. Ubi autem. b Зачеркнуто eoncederis.


Porro cauda cometae anni 1744 sedecim diebus cepit incre-mentum 3400 000 milliarium Germanicorum, decrevit quatuor diebus 2000000 milliaria. Quorsum, quaeso, sublati sunt re­pente nati Uli vapores? Nullum locum, nisi ulterius remotum a cometa invenio. a Nam recessio sive lapsus versus corpus cometae in tanta distantia tarn pernix ex legibus gravitatis supponi non potest, et siB supposueris, obvios sibi vapores collidi, turbari et caudam admodum deformem reddi oporteret, quod cum observationibus pugnat. Igitur, ubi vapores cres­cendo movebantur ex В versus E [fig. 5], conficiebant quo-libet die 200000 mill. Germ. Ubi autem tractus caudae DE versus F pergebat, conficiebat ad minimum 500000 m. G. Hinc

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика