lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 341


pro ratione earum augentur et minuuntur interstitia, vacua a cohaerente materia corporis.

 

 

 

 

Restat igitur, ut ad solum figurae differentiam confugiamus, si quantitatem materiae corporum gravitati eorum esse propor­tionalem asserere velimus. Ad fingendam summe densam mate­riam nulla figura corpusculis aptior tribui potest, quam cubica. Sint igitur particulae auri ejusmodi figura praeditae (quamvis pori ejus ipsi aquae, salibus etiam oneratae, patentes et flexilis adeo natura hujus metalli exacte cubicas particulas illius supponere prohi-beant). Sed quamnam figuram corpusculorum aquae esse fin­gemus? Si ex solidis globis eam constare ponimus (quod con-venientissimum alias plerisque Physicis est visum), erit quantitas materiae in auro dupla circiter, non vigecupla; sin vero in quolibet globulo cavitatem fingimus, quae solida globuli crusta decies est major, ita ut cava et sphaerica corpuscula aquae ad cubica et solida auri efficiant corpus ratione densitatis materiae fere ut 1 ad 20, erit crassities crustae corpusculorum aquae vix major sexagesima parte diametri cavitatis eorundem. Quo posito, aqua constabit ex bullulis gracillimis, quae vel levissi-mae cuique pressioni vix resisterent; cum tarnen aqua, ingenti vi adacta, strictissimos metallorum porös penetret potius, quam vel tantillum volumini suo detrahi patiatur; et aere vi frigoris momento congellationis ex poris ejus in bullas congregato, stupendoque elatere urgente, solidissima bombarda rumpatur facilius cjud. ni illa spacium de suo cedat. Melius equidem firmi-tati corpusculorum natura providisse videtur, quae tantis viribus oppositura erat. Cum igitur haec, quae ficta hic sunt, cava sphaerica aqueae materiae corpuscula parum convenire, praeser­tim firmitati aquae, apparet, reliquae figurarum species, quae­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика