lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 343


cunque in favorem vocatae in dubium hypotheseos fingi possint, adhuc minus aptae esse videntur, cum etiam simplicitati, insi-piditati, pelluciditati aquae repugnent. Igitur si aquae particulas ob invictam firmitatem solidas, ob volubilitatem sphaericas adeo verosimili ratione ponimus, neque auro, quod tot poris patet, cubicas particulas tribuere possumus, in utroque autem corpore, ut dictum est, densissimum situm esse existimamus; tum pro-fecto gravia satis argumenta habemus, quibus dubium de illa hypothesi augeatur. Simili ratione de multis aliis corporibus, ex. gr. de adamante et Mercurio, disputari potest, cum vero-simile sit etiam firmitatem corporum cum densitate materiae conjunctam esse posse. Mirum enim est omni modo, quod posito illam hypothesim veram esse, ut corpus tarn stupendae duritiei, tamque compactum, fixum et densum, ut nullum menstruum hucusque cognitum in porös ejus penetrare nec validissimus ignis fundere possit, constet materia quater circiter leviore illa, quae componit mercurium, fluidum, plerisque menstruis per-vium, volatilem . Sed satis demonstratum esse videtur, memoratae hypothesi contrarium esse posse: primo quod non sit satis demonstrata, secundo quod multis prematur difficultatibus. Nec tarnen haec sola sunt, quae contra illam urgent, verum plura i nvenimus, quando in rationem gravitatis inquirimus.

 

 

 

 

 

 

 

Effectuum phaenomena magis dilucida perspicuaque reddi, cognita eorum causa, nemo est, qui dubitat; unde et gravitatis causa perspecta etiam de varietate specificae gravitatis corpo­rum exploratum fieri posse non est dubium. Quamobrem ne­cesse est, ut, quantum haec quaestio expostulat, de causa gra­vitatis pauca in genere proponantur.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика