lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 353


-via aperiri videtur cum ad pleraque phaenomena dilucidius «explananda, tum etiam ad naturam minimorum corpusculorum . examinandam. Etenim posita summa superficierum corpusculo­rum auri fere vigesies majore, quam summa superficierum cor­pusculorum aquae in aequalibus voluminibus; erit aurum vicesies fere gravius, quam aqua, manente eadem materiae densitate. "Ne hic autem objiciatur porös auri a subtilitate corpusculorum ejus debere esse tarn angustos, ut corpuscula aquae, quae ob minorem ejus gravitatem majora sunt, atque adeo etiam aquae regiae particulae eos penetrare non possint. Etenim experientia constat aquam regiam ingredi solum eos auri porös, qui sunt inter corpuscula hujus metalli mixta, hoc est [concreta] ex prin-cipiis heterogeneis, inter quae aqua regia non penetrat; alias «enim miscibilia auri dissolveret, adeoque ipsum prorsus de-- strueret. Porro hujus theoriae auxilio removetur prorsus illa, «de igne in corporibus calcinatis fixo, opinio. Quamvis enim nullum sit dubium, particulas ex aere super corpus calcinandum continuo fluente illi immisceri et pondus ipsius augere; verum si indubia experimenta in occluso vase facta proferantur, cum aucto etiam calcinati corporis pondere; responderi poterit, cohaesione particularum per calcinationem sublata, latera illarum, quae antea contactu erant occupata, jam libere fluido gravifico exponi, ideoque fortius ad centrum telluris corpora ipsa premi. Denique non vana, ut videtur, oboritur suspicio, si contraria . receptae hypothesi opinio vera esse deprehendatur, rationem magnitudinis particularum in diversis corporibus ex vario pon­dere et cohaesione facilius investigari posse, indeque majus

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика