lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 363


motum in corporibus produci, nemo est, qui ibit inficias. Erunt ergo'ad eundem effectum exerendum duae causae proximae constitutae, et quidem secum pugnantes. Quid enim magis con-trarium esse potest merae attractioni, quam pura impulsio? Caeterum a contrariis causis contrarios quoque effectus produci necesse est. (Ne quis tarnen exempla apparenter urgentia con­tra haec ponat; exempli gratia, animalia aestu pariter ac fri-gore nimio interfici: causas enim hic non intelligo remotas, quae dari possunt plurimae et secum nonnunquam pugnantes; sed proximam, quae cujuslibet effectus debet esse unica, quamque Newtonus, * invitus post fata attractionis patronus, in ipso ini-tio Philosophiae naturalis Mathematicae inculcat). Quam ob rem si mera attractio motum in corporibus excitat; quietis ergo causa'erit impulsio. Quod autem falsum est; quia impulsio mo­tum in corporibus revera producit: ideoque attractio nullum: id est nulla datur mera et vera, sed solum apparens.

 

 

 

 

 

 

 

§ 4

Denique ponamus vim attractricem meram in corporibus dari; tum corpus A attrahit corpus aliud B: hoc est movet illud sine ulla impulsione. Unde opus non est, ut corpus А impingat in corpus B; adeoque nec ut idem versus moveatur necesse est. Et cum reliqui motus illius secundum directionem quamcunque aliam ad movendum corpus В nil conferre possint; sequitur ergo corpus A in absoluta quiete positum movere posse corpus B. Hoc autem movebitur ad corpus A; accedet

 

* Nam illam prorsus diffitetur Princ. Ph. Nat. Math. XI Sect. initio. et fine.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика