lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 389


nuo ulterius descendere. 5) Notatu dignum est, quamvis alienum ab hoc themate videatur, vim electricam per Mercurium conge-latum simul atque per ferrum ignitum propagari. Modus expe-rimenti spectandus exhibetur fig. 6. BdeC sypho vitreus cum Mercurio in materia frigorifica; d extremitas fili ferrei AB in Mercurium inserti, ab indice electricitatis extensi; qui ignitus est duabus candelis, vitro immerso H affixis; e extremitas fili ferrei CF in altero crure syphonis, mercurio immersa, CF filum est a machina electrica derivatum.

 

 

 

 

§ 25

 

Ex omnibus his experimentis et observationibus patet, medi-tationibus a priori consentientibus, 1) differentiam termini con­gelationis Mercurii ab inaequali celeritate ipsius congelationis quae in tubulo fit, proficisci. Siquidem rerum naturae consonum est, minorem quantitatem semimetalli, quod in tubulo versatur, prius congelari debere, quam majorem, quae globum implet; atque hac ratione praecludi viam descendenti, antequam in globo solidus fiat Mercurius, tum quoque thermometro verum gradum, quo Mercurius solidescit, non indicari; sed ipsum po-tius ibi sisti, ubi fortuito acciderit. 2) Ultimum terminum con-gelandi Mercurii verosimilem esse gradum 1300 circiter. Etenim cavitates in illo, quas § 24, n. 3 observavi [fig. 71, computando, posse argentum vivum contrahi ultra 1000 grad. aestimavi; quamvis ad 500 tantum descendisset. Confer, quod primo ex-perimento ille fuerit solidissimus. 3) Corpora in situ cubico ad

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика