lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 391


statum in situ rhomboico ratione extensionis sunt ut 1000 ad 707 (§ 20). Mercurius vero a sua ebullitione ad gradum a me observatum contrahitur ad 1674, hoc est supra 0 ad 414; infra

0 vero ad 1260. Consequenter extensio illius minuitur ad ^ . a Hinc secundum § 20 restat, ut ulterius tantundem contrahi pos-sit: nempe fere ad ЗС0Э gradus. Sed hoc forsan re ipsa post congelationem ex aliqua parte contingere potest.

 

 

§ 26

Non desunt alia quoque corpora, quae hic urgentibus ali­quando insolitis frigoribus congelari non possunt, nec in gla-ciem sui generis converti, quae singula non minus quam Mercu­rius indagationem requirunt. Sequenti tempore nullam occasio-nem elabi sibi patietur, qua industriam suam adhibere his et aliis similibus perscrutationibus locupletissimae naturae possit sanctissimis Petri Magni auspiciis instaurata haec Academia. Divina Providentia cumulans successibus Rossiam atque felici-tatem Augustae Elisabetae in Patria optimis rebus instruenda, nunquam desistet ab augendis commodis Scientiarum, non secus atque a reliquis universo imperio rebus prosperis. Firmas aget radices, fructusque et semina feret industria atque ingeniorum praestantia Rossiacae juventutis in artibus et sublimioribus Scientiarum generibus excolendis sub clementissima tutela Mag-nae Magni Petri Filiae. Et hic Serenissimus dies manebit exem­plum, imago et calcar ad praestandas veras praerogativas et ostendendam infinitam animi gratitudinem vigentium hic studi­orum inferam usque [in] posteritatem.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика