lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 403


Cum clarissimis collegis communicandum.

 

Cum die 26 Decembris circa horam matutinam nonam hor-ridum gelu, majore quam ante vi rigorem suum redintegravit, non incongruum esse duxi, ut repeterem experimenta, in quae clarissimus collega Braun incidit, ac praemium tulit suae indu-striae, cum primus fuerit, qui $ iura nostris in regionibus ad solidam formam redegerit. Ergo gradu frigoris 208 nivi in vitro contentae inserui thermometrum mercuriale, cujus tubus a puncto ebullitionis ad gradus 1350 globum versus exporrigitur. Instillavi aquam fortem nivi; tum sensim mercurius subsedit ad gradum 330, porro addito eodem liquore, ulterius descendit $ ad gradum 495, item addito spiritu salis decrevit ad 534. Suspicatus vitrum jam integrum non esse, thermometrum sustuli. Eo ipso tempore in aere libero descendit £rius ad 552 gradus; atque iterum substitit. (Hic conferantur experimenta Richmaniana; ubi $ thermometri ex aqua frigida exemti in aere calidiore descendit ad aliquot gradus). Cum vero globum integrum esse viderem, et £ium prorsus solidum in meditullio dubitarem, addita in vitrum nive recente et thermometro eidem inserto, instillavi oleum vitrioli; quo facto repentissime nix magna ex parte con-traxit sese in mellaginem cum leni quodam strepitu. $ subito

subsedit ad gradum 1260; et | pollicis in tubulo supra globum

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика