lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 182


©

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

PRAEFAMEN

Emolumenta humane- generi studio navigandi parta nume-rando percensere est vastum ingredi pelagus, Auditores. Ab anti-quis inde temporibus in nostra usque saecula tot gentium ac populorum aperto mari celebrata commercia et reeiproea bono­rum communicatio luculentissimum illorum perhibent testimonium. Nostri autem aevi longinquae navigationes ad hospitalia India-rum littora quot et quanta ejusdem rei dedere documenta! Postquam enim Hispanorum atque Lusitanorum periculosa indu-stria intentatus antea Oceanus est reclusus patuitque reliquis tandem Europae gentibus, immensum quantum crevere portuoso-rum littorum opes, quae inde quaquaversum diffusae auxerunt privatorum quaestus, Principum thesauros et potentiam.

 

Equidem praeclare actum est cum Europae incolis, quibus hic tantus aditus ad comparandas ad ortum et occasum Solis divitias patefactus est navigationis beneficio. Verum tarnen saepe contingit ut itineris taedia prope omnem voluptatis sensum, ex quaestu oriundum, extinguant; imo quandoque spes lucri cum vita abrumpatur. Agitari saevientis impetu maris, aestu, siti, fame premi, febribus absumi, contagio pestifero infici, atque adeo in delirium rapi, nec interea portus alieujus refugium et so­lamen certo scire, est fere inter defunetos vitam agere. Omnia prope haec mala ab incertitudine navigationis proficiscuntur.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика