lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 188


bus mota automata reliquis anteponenda jure existimantur. Quid-quid autem magna Britannia hoc in artificio praestiterit, quamvis maxime adaequatum fama perhibetur; cum hic tarnen non sit cognitum, licet mihi propria tentamina publici juris facere, utut imperfecta, quae ideam horologii marini tantummodo exhi-bent.

Porro mea quidem sententia illa etiam via, quae compara-tione situs siderum ad cognitionem longitudinis ducit mox dictae multum postponenda esse non videtur; cum etiam quibusdam prae illa gaudeat praerogativis. Etsi enim postulatis praeditum dotibus marinum horologium absque difficili observatione side­rum, sine taedioso calculo officium suum praestet; nihilominus tarnen tenuis structurae fragilitas non omni suspicione luxationis et inde incerti circuitus rotarum libera esse potest: cum e con­trario aeterni siderum motus inconcussam certitudinem quaesiti temporis extra omne dubium ponere queant, dummodo situs illorum ex vera theoria frequentissimis et accuratissimis obser-vationibus stabiliatur. Denique desiderata horologia marina non cujuslibet artificis industria construi, nec uniuscujusque nautae sumptibus parari poterunt, pauca scilicet numero, nec parum pretiosa; instrumenta, vero quae ad observandum siderum situm requiruntur, faciliore artificio constructa, minori sumptu parabuntur; ea nempe, quae infra describo. Quamvis vero mari* num horologium haud interrupto ordine singula temporis momenta indicat* siderum autem situs non Semper observandi praesto sunt praesertim ubi vicini planetae in solis versantur radiis; verum tarnen hunc defectum, qui non ita saepe contingit, resarcit multi-tudo observationum, quae ПОГ1 solum semet ipsas mutuo corri-o-iint et auo-ent rei certitudinem- verum etiam horoloo-iorum fosorum errLs detezunt Sed de' his re ipsa loco suo expositis clarius constabit.

 

Jam vero nebulosa ingruit tempestas, rapit solem et reliqua sidera ex conspectu, inutilia reddit omnia astronomica Organa,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика